- CNEPH
- CNEPHAegyptiorum Deus, quem unicum mundiopificem putaverunt. Quod ex Plut. cognoscere est, de Iside et Osir. Sed apud eum in Aldina, Stephanica, et postrema Parisina Κνηφαγεόητον legas. Sic enim locus iste emendandus ex sententia Vossii patris: Γηβαϊδος κατοικοῦντες ὡς ςθνητὸν οὐδενα ςθεὸν νομίξουσι. ἀλλὰ ὃν καλοῦσιν αὐτοὶ Κνὴφ ἀγεύνητον ὂντα, καὶ ἀθάνατον. Testis quoque Porphyrius apud Euseb. in l. 3. Praep. Euang. c. 12. ubi similiter traditur, Aegyptios unum statuisse Deum, puta τὸν δημιουργὸν, sive opisicem mundi, atque eum vocitâsse Κνὴφ, eiusque simulacrum ex ore ovum effudisse, ut mundi esse opificem significetur, nam ovum Mundi symbolum Aegyptiis fuit. Videtur autem Cneph, idem ac Cnuphis, de quo Strabo, l. 17. cuius templum ait esse in Syene; ea autem Thebaidos pars. Nic. Lloydius.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.